Latin
Cap. 4. De mediis mineralibus
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. De mediis mineralibus. A Edia mineralia sunt fossilia; quae mediam NTobtinent naturam inter lapides &metalla. Aliâs dicuntur media fossilia. Suntque vel succi metallares, vel terrae metallares. Succi metallares nobiliores sunt octo. I. Sal: arcens putredinem; corroborans vim generatricem. Ideò sal diligenter asservant boni oeconomi, ne mures illud vorent, &supra modum multiplicentur. Hoc est naturale, vel factitium. Illud dicitur salgemma. De sale pronuntiat Scaliger, quòd contineat oleum. ex. 104. s. 14. Et Aristoteles scribit, tempore tepido ex mari oleum exudare.