Latin
MOSIAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 17
Unproofread scanNot analysed yet
Principium constitutivum est tum Materia prima, tum Forma. Materia prima est primum subjectum omnis compositionis: N. I. In principio creavit Deus caelum &terram. His verbis omnino significatur materia τοῦ παντὸς, universitatis hujus: quę universitas duobus suis terminis designatur synecdochicè, nempe centro &peripheria. Peripheria enim sive ambitus τοῦ παντὸς est coelum: ¢rum terra. Quarum extremitatum, &rerum quae continentur illis, materia inordinata &confusa postea appellatur abyssus v. 2. Alii haec verba accipiunt prolepticè, alii historicè. Qui prolepticè interpretantur, statuunt, Mosen in hoc versu summatim comprehendere, &in duas partes distinguere quaecunque reliquo capite de admirabili creatione praedicantur. Sed hanc sententiam neque historiae scribendae lex, neque Mosis stilus ferre potest. Qui historicè interpretantur, putant, coelum beatorum primo die creatum: quae sententia consistere non potest ob sequentes rationes. 1. Quia repugnat ordini naturae. Deus enim in creandâ natura observavit ordinem naturae, adeoque progressus est à materiâ ad materiata. 2 Contorta est expositio, si vocabulum DDVT coelum, propriè, &vocabulum VNVI terra, impropriè, de materiâ terrae, exponatur.