Latin
MOSIAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Huc accedit, quòd res ipsa, inprimis verò terra sic describitur &appellatur à Mose Tohu &Bohu. Ex quo apparet, fuisse rudem quandam futuri mundi massam, seminarium &materiam, à Deo tunc paratam, non ab aeterno praeexistentem. Quòd autem confusionis aliquid etiam tum fuerit in ipso coelo, id est, materiam ipsius, negari non potest: cùm nondum coelestes terrestresque materiae à seipsis distinctae fuerint &separatae. Sanè coeli nullus adhuc erat ornatus, nullus splendor. Sed illa confusio major in terrâ fuit. Itaque de eâ dictum est Tohu &Bohu. Materia prima fuit duplex, coelestis &terrestris. Ut omnium rerum summa sunt duo genera, unum coeleste, alterum terrenum: sic duplex materia à Deo constituta primùm omnium fuit. Vide Petr. Martyr. in Gen. Danaum Phys. ση α