# Physica harmonica 17-2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSIAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/17-2

Huc accedit, quòd res ipsa, inprimis verò terra sic describitur & appellatur à Mose Tohu & Bohu. Ex quo apparet, fuisse rudem quandam futuri mundi massam, seminarium & materiam, à Deo tunc paratam, non ab aeterno praeexistentem. Quòd autem confusionis aliquid etiam tum fuerit in ipso coelo, id est, materiam ipsius, negari non potest: cùm nondum coelestes terrestresque materiae à seipsis distinctae fuerint & separatae. Sanè coeli nullus adhuc erat ornatus, nullus splendor. Sed illa confusio major in terrâ fuit. Itaque de eâ dictum est Tohu & Bohu. Materia prima fuit duplex, coelestis & terrestris. Ut omnium rerum summa sunt duo genera, unum coeleste, alterum terrenum: sic duplex materia à Deo constituta primùm omnium fuit. Vide Petr. Martyr. in Gen. Danaum Phys. ση α

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
