Latin
Cap. 4. De mediis mineralibus
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 171
Unproofread scanNot analysed yet
Bitumen est fuliginis species, cremati subtus metallici cujus piam fumus inspissatus. VI. Vitriolum: è quo elicitur decantatus ille spiritus, qui maximum in mediciuâ usum habet. VII. Auripigmentum: quod sic dictum ab aureo colore, quem in picturis refert. Si sublimetur, enecat lupos &mures, nisi aquam invenerint. VIII. Antimonium: è quo paratur vitrum; cujus magnus apud Chymicos est usus. Hîc obiter de vitro notetur, quòd fiat vel ex arenâ splendente, vel ex silice fluviatili pellucido, vel è crystallo fractâ, quod dicitur Indicum, vel è cinere, vel è plumbo &terrâ subtili arenosâ, vel è nitro &cupro. Utilitates ejus sunt. I. In pulveres minutissimos redactum &cum forti vino bibitum frangit calculum. 2. Speculis &conspicillis aptissima est materia. 3. Facit ut carnes citò coquantur, si apponatur carnibus in aquâ.