# Physica harmonica 171

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 4. De mediis mineralibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/171

Bitumen est fuliginis species, cremati subtus metallici cujus piam fumus inspissatus. VI. Vitriolum: è quo elicitur decantatus ille spiritus, qui maximum in mediciuâ usum habet. VII. Auripigmentum: quod sic dictum ab aureo colore, quem in picturis refert. Si sublimetur, enecat lupos & mures, nisi aquam invenerint. VIII. Antimonium: è quo paratur vitrum; cujus magnus apud Chymicos est usus. Hîc obiter de vitro notetur, quòd fiat vel ex arenâ splendente, vel ex silice fluviatili pellucido, vel è crystallo fractâ, quod dicitur Indicum, vel è cinere, vel è plumbo & terrâ subtili arenosâ, vel è nitro & cupro. Utilitates ejus sunt. I. In pulveres minutissimos redactum & cum forti vino bibitum frangit calculum. 2. Speculis & conspicillis aptissima est materia. 3. Facit ut carnes citò coquantur, si apponatur carnibus in aquâ.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
