Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 178
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA sunt pediculi: humores &fudor sunt lachrymae, resina &oleum. II. Vegetabilia proveniunt vel naturaliter, è semine; vel artificialiter: idque vel per radicem insertam in terram, ut lilium; vel per surculum terrae infixum, ut salix: vel per surculi intrusionem &insitionem in surculum, ut pyrus: vel omnibus hisce modis, ut cerasus. III. Vegetabilia sunt magis, vel minùs longaeva. Sicciora sunt magis longaeva humidis: ut quercus &ilex sunt diuturniores sambuco vel filice. Et vegetab. lia, quae radices altiùs in terrâ defixas, &plures, &crassiores &longè lateque diffusas habent, sunt diuturniora. Ratio est; quia radix est tanquam os, per quod plantae subterraneum calorem &humorem attrahunt è terrâ tanquam matrice. IV. Plantae dividuntur à subjecto loco: quòd sint domesticae, vel exoticae: montenses, sylvesttes &hortenses, quae &urbanae: terrestres, aquaticae (quae sunt fluviatiles vel marinae) &palustres. V. Plantae dividuntur ab effectis: quòd sint fructiferae, vel steriles: floriferae, vel non: alimentariae, eaque frumenta, putà triticum; legumina, ut faba, milium; olera, ut brassica: vel medicamentosae, ut omnes aromaticae, putà crocus, gingiher &c. VI. Planta dividuntur ab adjunctis: quòd sint semper virentes, vel perdifoliae. Seal ex. 139. quòd sint masculae, vel foemellae: quae distinctio nen est ratione sexus, sed ratione qualitatum &vitium validiorum &minùs validarum; quòd masculae sint calidiores, sicciores &duriores, &fortiorem habeant odorem, saporem &c. quàm foemellae. Confer Scal. ex. 138. Huc etiam pertinet divisio plantarum à signaturâ, quòd aliae referant figuram capitis, aliae cordis &c. aliae Solis, aliae Lunae, &c. de quibus vide infrà Phys. Chemic. VII.