# Physica harmonica 178

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/178

PHYSICA sunt pediculi: humores & fudor sunt lachrymae, resina & oleum. II. Vegetabilia proveniunt vel naturaliter, è semine; vel artificialiter: idque vel per radicem insertam in terram, ut lilium; vel per surculum terrae infixum, ut salix: vel per surculi intrusionem & insitionem in surculum, ut pyrus: vel omnibus hisce modis, ut cerasus. III. Vegetabilia sunt magis, vel minùs longaeva. Sicciora sunt magis longaeva humidis: ut quercus & ilex sunt diuturniores sambuco vel filice. Et vegetab. lia, quae radices altiùs in terrâ defixas, & plures, & crassiores & longè lateque diffusas habent, sunt diuturniora. Ratio est; quia radix est tanquam os, per quod plantae subterraneum calorem & humorem attrahunt è terrâ tanquam matrice. IV. Plantae dividuntur à subjecto loco: quòd sint domesticae, vel exoticae: montenses, sylvesttes & hortenses, quae & urbanae: terrestres, aquaticae (quae sunt fluviatiles vel marinae) & palustres. V. Plantae dividuntur ab effectis: quòd sint fructiferae, vel steriles: floriferae, vel non: alimentariae, eaque frumenta, putà triticum; legumina, ut faba, milium; olera, ut brassica: vel medicamentosae, ut omnes aromaticae, putà crocus, gingiher &c. VI. Planta dividuntur ab adjunctis: quòd sint semper virentes, vel perdifoliae. Seal ex. 139. quòd sint masculae, vel foemellae: quae distinctio nen est ratione sexus, sed ratione qualitatum & vitium validiorum & minùs validarum; quòd masculae sint calidiores, sicciores & duriores, & fortiorem habeant odorem, saporem &c. quàm foemellae. Confer Scal. ex. 138. Huc etiam pertinet divisio plantarum à signaturâ, quòd aliae referant figuram capitis, aliae cordis &c. aliae Solis, aliae Lunae, &c. de quibus vide infrà Phys. Chemic. VII.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
