Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
fuit materia opacorum. Lux ista vocatur hoc loco coelum metonymicè. Coelum illud primò fuit informe &inornatum, nondum ab illâ terrae &aquae mole loco spatioque ullo interjecto separatum, sed adhuc illi adjunctum &contiguum. Hoc coelum fuit seminarium rerum coelestium. Duobus itaque modis ista lux consideratur: scilicet informis, &formata. Illo modo est materia rerum coelestium: hoc modo est opus primi diei, κατʼ ἐξοχὴν sic dictum. Primo enim die Deus creavit duo. I. Materiam coeli &terrae. 2. Lucem formatam, id est, corpus quoddam lucidum &globosum, de quo infrà agemus. Forma est alterum principium constitutivum, dans essentiam, nomen &definitionem rei compositae. Ea quidem per se non subsistit ipsa, sed exprimit, &quasi imaginem affert materiae, praestatque demonstrationem illius rei cui dat esse. Hinc Scoto dicitur ecceitas vel haecceitas: quia constituit rem in certo entitatis gradu, &facit ut res fit τὸ δέτι, hoc aliquid, sicut materia facit ut res sit τὸ τi, aliquid. De hâr frmâ tria dicuntur, Agens, Actio, &Ἀπότέ τεσμα. Agns ditur Spiritus Dri. v. 2. id est. Spiritus S. non Angel! ,non consilium Dei. non ventus,