# Physica harmonica 18-2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/18-2

fuit materia opacorum. Lux ista vocatur hoc loco coelum metonymicè. Coelum illud primò fuit informe & inornatum, nondum ab illâ terrae & aquae mole loco spatioque ullo interjecto separatum, sed adhuc illi adjunctum & contiguum. Hoc coelum fuit seminarium rerum coelestium. Duobus itaque modis ista lux consideratur: scilicet informis, & formata. Illo modo est materia rerum coelestium: hoc modo est opus primi diei, κατʼ ἐξοχὴν sic dictum. Primo enim die Deus creavit duo. I. Materiam coeli & terrae. 2. Lucem formatam, id est, corpus quoddam lucidum & globosum, de quo infrà agemus. Forma est alterum principium constitutivum, dans essentiam, nomen & definitionem rei compositae. Ea quidem per se non subsistit ipsa, sed exprimit, & quasi imaginem affert materiae, praestatque demonstrationem illius rei cui dat esse. Hinc Scoto dicitur ecceitas vel haecceitas: quia constituit rem in certo entitatis gradu, & facit ut res fit τὸ δέτι, hoc aliquid, sicut materia facit ut res sit τὸ τi, aliquid. De hâr frmâ tria dicuntur, Agens, Actio, & Ἀπότέ τεσμα. Agns ditur Spiritus Dri. v. 2. id est. Spiritus S. non Angel!, non consilium Dei. non ventus,

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
