Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 180
Unproofread scanNot analysed yet
Erutex est planta caudice multiplici &perenni, proxima ab arbore, non arescens, un herba: ut sambucus, juniperus, cinnamomum, balsamum, unde elicitur opobalsamum auro pretiosius. Suffrutex est planta minor frutice, crassior &altior herba: ut rosa, rosmarinus, salvia, ruta, lavandula &c. Herba est planta humilis, tenui caule, foliata: ut viola, triticum &c. Sunt autem herbae vel medicamentosae, ut crocus, gingiber: vel alimentariae, ut olera, fruges: vel coronariae, quae faciunt ad ornatum. Historiam plantarum seu vegetabilium istorum vide apud Scalig. ab ex. 138. usque ad ex. 182.