Latin
Cap. 8. De potentiâ sensitivâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 182
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA sensile, sonsorium, medium, &applicatio activorum ad passiva. Sensile, est objectum sensus: quod est tale vel per se uti corpora sentiuntur: vel per accidens, uti spiritus dicuntur seutiri ratione effectorum. Sensile hoc debet asse praeditum quinque conditionibus. I. Ut moderatè distet à sensu. 2. Ut habeat magnitudinem convenientem. 3. Ut habeat situm convenientem. 4. Ut justo tempore objiciatur sensui. 5. Ut sit moderatè lucidum &coloratum. Sensorium est organum, quod debet esse rectè dispositum seu sanum. Medium, quod defert speciem sensilem ad sensorium: ut aër est medium videndi. Applicatio activorum ad passiva, est unio extremorum conveniens. Sensuum externorum alii sunt nobiliores, ut visus &auditus: alii ignobiliores, ut olfactus, gustus tactus. Visus percipit lucem &colorem. Est praestantior auditu, si consideres animal separatim &absolutè: sed auditus est praestantior, si consideres animal comparatè, quatenus est sociale. Fit autem visio immissivè, non emissivè: cùm videl. radii visibiles seu species intentionales in oculo, tanquam in speculo reflectuntur, ibique formant imaginem, quae per spiritus opticos defertur ad cerebrum. De visu vide Scal. ex. 298. so. 7.