# Physica harmonica 187

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 8. De potentiâ sensitivâ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/187

Itaque non illae in somno cessant facultates, sed aliae operosiores, atque posteriores: τὸ ἀισθητικὸν, τὸ νοητικὸν, τὸ γίννητικον. Ac harum quidem primùm in somno, tum in stupore mentis, atque perculsione, de quâ suo loco: aliae verò etiam in vigiliâ. 9 Malè Cardanus somnum definit, ex. 314. sect. 2. Somnus, inquit, est spirituum & sanguinis quies. Quorum utrumque falsum est. Nam spiritus haud quiescunt. Non enim vitales: nunquam sanè, dum vivimus. Non naturales. Quippe tum nihilo secius alimur. Non animales. Nam unde somnia? Qua de re satis in commentariis in Hippocratem. Sanguinem verò quis ignorat & gigni in somno, & transmutari: qui apparatus, ac perfectiones absque motu neri nequeunt. Quocirca ursi, glires, marmotae per somnum maximè pinguescunt; Monachi ninilo pejùs. 4 Ut in somno non omnibus somnia occurrunt, majori tamen parti: sic vigilantibus non omnibus phasmata: paucissimis tamen. Ratio: quia, sicnti dicebamus, anima dormientis libera seipsam movet, agitatque per species conservatas: in paucis quiescit. Vigilantibus paucis absolvitur à communibus officiis, ut seipsâ fruatur. In multis distrahitur. Pueri verò & melancholici inusitatos motus patiuntur, ex. 353. Hîc somnii nota distinctionem.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
