Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 193
Unproofread scanNot analysed yet
Et addere licebit haec: Quaedam in duobus manent, atque uhis trinque aequè cibum nanciscuntur: ut vespermtilio in aëre culices venatur, in terrâ suillas pernas populatur. In aquâ &terrâ, vitulus marinus. Nam &piscibus vescitur, &vastat vineas. In aquâ &aëre, quae cibum capiant, nondum memini; nisi, uti dicebamus, ostreas putemus cum aliis, rore ali nihilominus, quàm limo, aut aquâ marinâ. Haec autem omnia rursus compones ambitu trium summotum generum: avium, piscium, terrestrium. Quae subtiliter diduces ita. Avis in solo aëre: Manucodiata. Avis in solâ aquâ: in Oceano Brasiliae marini anseres, ęglore atro: qui nunquam evolant. Et in Oceano Sur, Chinam versus, aves apodes, quae nunquam exeunt è mari. His esse negant imum exitum excrementorum. Faeminam concipere per foramen, quod in fine dorsi habeat. Unde etiam excludat ova maris incubatu. Aves igitur hae in solâ aquâ: Aves in terrâ, Struthiocamelus. Avis in terrâ &aquâ Arder: Avis in aëre &terra, vespertilio. Avis in tribus vitam, sed non victum, habens: Cycnus. Hae avium differentiae, piscium illae.