# Physica harmonica 193

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/193

Et addere licebit haec: Quaedam in duobus manent, atque uhis trinque aequè cibum nanciscuntur: ut vespermtilio in aëre culices venatur, in terrâ suillas pernas populatur. In aquâ & terrâ, vitulus marinus. Nam & piscibus vescitur, & vastat vineas. In aquâ & aëre, quae cibum capiant, nondum memini; nisi, uti dicebamus, ostreas putemus cum aliis, rore ali nihilominus, quàm limo, aut aquâ marinâ. Haec autem omnia rursus compones ambitu trium summotum generum: avium, piscium, terrestrium. Quae subtiliter diduces ita. Avis in solo aëre: Manucodiata. Avis in solâ aquâ: in Oceano Brasiliae marini anseres, ęglore atro: qui nunquam evolant. Et in Oceano Sur, Chinam versus, aves apodes, quae nunquam exeunt è mari. His esse negant imum exitum excrementorum. Faeminam concipere per foramen, quod in fine dorsi habeat. Unde etiam excludat ova maris incubatu. Aves igitur hae in solâ aquâ: Aves in terrâ, Struthiocamelus. Avis in terrâ & aquâ Arder: Avis in aëre & terra, vespertilio. Avis in tribus vitam, sed non victum, habens: Cycnus. Hae avium differentiae, piscium illae.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
