# Physica harmonica 194

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/194

Piscis in aqua & terra: Polypus, de quo suprà satis In aquâ & aëre, non ad victum, sed usu vario. Quidam utuntur tanquam instrumento, aut, ita dicam, sequestre ad motum: Loligo, Hirundo, Milvago, Pecten. Alii ad spirandum; Delphin. nonnulli ad cibum consequendum: cancri. Aliqui ad teporem: Polypus, Exocaetus, Testudo. Muraena verò, ut Parergo quodam. Non enim exiret, si serpens subiret aquas. In tribus sunt iidem, qui in duobus, quippe in aëre, aquâ, terrâ, qui in terrâ, & aquâ. In terrâ enim esse nequeunt extra aëtem. Haec piscium; illa terrestrium: quae πεζὰ ita vocat Aristoteles, ut Latinâ voce nullâ possit expleri significatio. Nam, Pedata, malè Theodorus. Angues enim τῶν πεζῶν sunt, pedata non sunt. Terrestria in terra & aqua: & utrobique victum capientes, ut Lutrae. Quaedam piscium avidissima, aquarum contactum exherrent, ut feles. Circa piscem in aqua visum vidimus insanientes. Adeò illius escae flagrant desiderio: ut etiam per palos, atque longuriorum series, quibus exciexcipulae fulciuntur, ad nassas adeant. Quod in Pado atenisse, proverbio jactatur Ligurum Taurinorum. Aquam verò, ne summo quidem ungue audent contingere. Addunt facete fabulam. Tentare aquam ipsam è pelvibus epotare: ut in sicco piscis destitutus praedae sit. In terrâ, & aëre, canis laevis, ut ajunt. Rore enim vivere. Sic opinor, ingenii tui vim exercuisses.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
