# Physica harmonica 199

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/199

Cap. 15. De homine. CEquitur ultimo loco de homine, qui est aniSmal rationale. Dicitur parvus mundus, typus atque exemplar omnium quae in mundo sunt: quia est creatura partim visibilis & corporea, partim invisibilis & incorporea. In homine videbimus partes & proprietates ipsius: sive, quod idem est, principia & propria. Nec enim verum est, hominis quoque species afferri posse, marem putà & foeminam: cùm haec non sit distinctio generis in species, sed subjecti in adjuncta.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
