# Physica harmonica 2-10

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-10

VI. Panniculus; pars tenera, continens & constituens quasdam partes interiores: ut in ventriculo & vesicâ videre licet. Si sit crassior, dicitur tunica, ut in oculis: si tenuior, dicitur membrana. VII. Caro; pars ex sanguinis coagulo concocta. VIII. Venae; quae oriuntur ex hepate: unde sanguinem deferunt in omnes corporis partes. Suntque vei principes, vel minùs principes. Principes, sunt quatuor, è quibus ceu fontibus, reliquae ut canales oriuntur; suntque similes arborum truncis. Minùs principes sunt rami priorum? suntque vel nominata, quarum genera sunt quatuordecim: vel anonyma, quae sunt innumerae, IX. Arteria; quae oriuntur à corde, continentes & vehentes spiritum vitalem cum subtilissimâ sanguinis portione. Suntque vel principes, numero tres; vel minùs principes; eaeque tum nominatae, tum anonymae. X. Nervi; qui oriuntur è cerebro, vehentes spiritum animalem, & vim sensitivam atque motivam corpori communicantes. Suntque molliores, vel crassiores. Molliores immediatè à cerebro oriuntur: & illorum sunt septem paria sive syzygiae.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
