# Physica harmonica 2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2

Mediana verò duo, nempe aër & aqua pro ratione elementorum sibi conjunctorum sese contemperant. Hîc observa mirabilem ordinem operum divinorum. Primo die ignis & aëris constitutio fuit perfecta. Aëris, inquam, superioris. Secundo die aëris, scil. inferioris & aquae constitutio perfecta. Tertio die aquae & terrae separatio peracta. Qui ordo nisi servetur, non tantùm obliteratur luculentissimum providentiae & sapientiae Dei vestigium, sed ipsa quoque narratio planè involvitur. 3 Expansum, sive expansio, Hebr.)7 ), duplex est, ather & aër, hoc est, superius & inferius. Utriusque expansi, sive regionis, quae supra nos est hinc ad coelum usque, termini sunt bini, exterior & citerior. Aetheris terminus exterior est coelo summo continens inde ab orbe Lunae: citerior terminus regionis illius est, quae est aëris suprema, nempe inde à Lunâ ad mediam aëris usque regionem. Similiterque aëris duplex est terminus, quibus terminis concluduntur duae regiones aëris, media, & infima. Caeterùm vi ignis agentis in aëre aquae sustinentur minùs principaliter: sed vi corporum coelestium, & motus ipsorum principaliter. 4. Appellatione expansi communiter quidem intelintelligitur totum illud spatium, quod à terrâ, veluti centro, ad coelum usque velut ambitum extimum universalitatis, protenditur: Sed vers. 8. synecdochicè accipitur de eâ solùm parte, quae à superiore aëris regione ad terram pertinet. Verba textus ita habent: Vocavitque Deus expansum istud coelum. Ubi hoc quoque observari velimi, coeli appellationem esse ὁμωνυμον. Neque enim hîc idem intelligi oportet coelum, quod empyreum, & stelliferum dicitur: sed tantum eam aëris partem, quam modò diximus. Hujusmodi autem aequivocatio non solùm Hebraeis, sed etiam Latinis recepta est: qui διακρίσεως ἔνεκα, discriminis ergò, plerumque non simpliciter coelum, sed Hoc coelum appellaverunt, ut hoc ab illo, id est, superiore distinguerent. Cic. I. 2. de nat. deorum. Plin. l. 2. c. 38. nat. hist. Vide annotat. Junii in hunc locum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
