# Physica harmonica 202

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/202

Crassiores ceu rivi oriuntur a spinali medullâ; & illorum sunt triginta syzygiae; cervicis septem, thoracis duodecim, lumborum quinque, ossis sacri sex XI. Cutis; corporis tegumentum. Ejus pars extrema dicitur cuticula; pars media appellatur cutis: intima dicitur membrana carnosa. Partes dissimilares, seu magis compositae sunt. caput, truncus & artus. Caput, est sedes sensuum. Ejus partes sunt externae & internae. Externa sunt eranium, & facies. Cranium constat viginti ossibus, tribus suturis, & tribus partibus, anticâ, quae dicitur synciput, posticâ, quae dicitur occiput, & mediâ, quae dicitur vertex. Facies duabus constat partibus: superiore, quae continet frontem; tempora; aures; ubi sunt duo ossicula, incus & malleus, quorum collisione fit sonus; & oculos; quorum quatuor sunt tunicae, tunicae, & tres humores: & inferiore; quae continet 1. Genas; è quibus superior dicitur pomum, inferior bucca. 2. Nasum; in cujus parte superori est colatorium seu os cribriforme. 3. Os; cujus partes exteriores sunt labia & mentum; interiores, palatum, lingua & dentes, quorum duo sunt ordines, superior & inferior. Cavitates ipsorum dicuntur praesepiola & alveoli. Ipsis adjuncta est gingiva. Sunt autem in universum dentes 32.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
