# Physica harmonica 204

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/204

pleura, quae cingit costas: mediastinus, qui dividit pectus & pulmones, in partem dextram & sinistram: diaphragma, quod separat ventrem medium ab insimo: & pericardium, quod est domicilium cordis. Viscera vitalia sunt duo, cor & pulmones. Cordis ventriculi seu thalami sunt duo, dexter & sinister. Dexter est major, & inferior, figuram Lunae falcatae referens. Ejus officium est, sanguinem à jecore per venam cavam eò influentem excipere, praeparare, magisque perficere. Venam igitur cavam ex hepate porrectam continet. Continet etiam venam arterialem, quae ex ipso corde oritur. Per hanc sanguis subtilior vehitur in pulmonem, ad ipsum alendum. Sinister thalamus est minor, & superior, & figuram coni refert. Hic gignit spiritus vitales ex sanguine subtilissimo. in hoc ventriculo sunt duae arteriae. 1. Aorta; quae est stipes omnium arteriarum in toto corpore. Per hanc vivifica cordis flamma, seu halitus ille beneficus, suo colore fovens omnia membra, in totum corpus distribuitur. 2 Vanosa; quae porrigitur in pulmonem, ut inde adferat aërem, cordis refrigerandi causâ. Caeterùm cor est dominus vitae, fons caloris, sedes affectuum, officina spiritus vitalis, figurâ pyramidali in medio pectore situm, sed ita, ut mucro ejus vergat ad latus sinistrum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
