# Physica harmonica 205

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/205

Movetur motu simplici, qui est prorsus flaturalis, & dicitur pulsus: & mixto, qui partim naturalis est, partim arbitrarius, & dicitur affectus. Dicitur esse primum vivens, & ultimum moriens. Pulmones facti sunt spirationis & vocis causâ. Partes duae sunt, dextra, eaque major; & sinistra, eaque minor, idque propter cor, ut ne illud coarctetur. Costae sunt numero 24: utriusque lateris duodenae: è quibus superiores septem vocantur vera, inferiores quinque nothae, seu mendosę & spuriae; quia sunt breviores & molliores. Dorsi partes sunt quatuor. 1. Humeri. 2. Scapulae. 3. Spina dorsi; quae constat vertebris viginti quatuor, mirâ arte junctis, intus cavis, ut contineant medullam, quae dicitur spinae, & est quasi rivus cerebri, ut Galenus loquitur. 4. Podex: culss partes osseae sunt coxae & os sacrum: partes carneae sunt nates. Pars infima trunci, continet tria involucra, & viscera tum nutritiva, tum generativa. Involucra sunt: 1. Peritonaum; quod circumdat totum ventrem inferiorem. 2. Omentum; quod tegit ventriculum & intestina. 3. Mesenterium; quod medium locum inter intestina obtinet. Viscera nutritiva dicuntur aliâs naturalia: suntque septem: 1. Ventriculus, serviens specificâ suâ virtute primae concoctioni. Ejus orificia seu ostia sunt duo; videi. superius, quod dicitur stomachus, & excipit alimentum: & inferius, quod dicitur pylorus seu janitor, per quod chylus cum excrementis transit in intestina. 2.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
