# Physica harmonica 209

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/209

11 Halitus; qui est vapor crassus ex ore erumpens. Sic de corpore hominis: nunc de animâ ejusdem rationali, quae est forma ipsius, non è traduce orta, sed à Deo immediatè creata. Ejus facultates duae sunt, intellectus & voluntas. Sunt autem una res cum animâ. Scal. ex. 307. Intellectus, est facultas, quâ cognoscitur intelligibile. Dividitur ex modo, fine seu objecto, & operatione. Intellectus unicus est suâ naturâ: quippe ipsa anima rationalis; à quâ non differt nisi virtualiter. Ex modo intelligendi dividitur in agentem, patientem & adeptum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
