# Physica harmonica 210

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/210

Intellectus agens est, qui facit species intelligibiles. Hic igitur quod est potentiâ intelligibile, facit ut actu intelligatur. Graecis dicitur νους ποιηἀκός. Officium ejus est duplex. 1χωρίζεῖιν, separare, seu abstrahere, hoc est, phantasma defaecare, & ab omni materialitate liberare. 2. φωταεζειν, illuminare, ut è phantasmate fiat noema. Intellectus patiens, est qui species intelligibiles ab agente factas recipit. Graecis dicitur νους πασητικός. Nam recipere est pati. Hic ab Aristotele consideratur 1. κατὰ δαύαμεν, quâ aptus est ad recipiendum species intelligibiles. 2. καθʼ ἔξιν, quâ species receptas secum gerit. 3. κατʼ ἐνέργειαν, quâ species receptas contemplatur: & tum dicitur intellectus in actu. Sed hic est intellectus adeptus. Intellectus adeptus est, cùm patiens se conjungit cum agente. Scal. ex. 307. s. 19. Hoc autem fit, cùm anima in se continet species, ita ut illas accipere vel formare non sit opus. Ex fine seu objecto intellectus dividitur in theoreticum, practicum & poëticum. Si latè accipere velis vocem praxis, poteris dichotomiam nonnullorum retinere. Intellectus theoreticus, est qui cognoscit verum. Aliâs dicitur speculativus. Hic versatur circa scientias.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
