Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 212
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum, ubi conjuncta cognoscit: è quibus confiunt, quas nostri vocant propositiones, Ciceroniani effata. Hunc actum iccirco nostri barbari complexionem appellant: ut homo est animal. Tertium est, cùm his ita conjunctis adjungimus alia: ut ex eâ compositione aliquid aliud educamus. Haec dicitur ratiocinatio. Vocabuli causa in originibus dicta est, συλλογεσμὸν Graeci à collectione vocant. Sed &reflexa in his quoque est, sect. 2. 10 Intellectus aliquo modo extrorsum fertur. sect. 8. 11 Intellectus speculativus, activus, &factivus, communia habent principia, ex 31. 12 Intellectus est omnia quodummodo, sect. §. 13 Intellectus practicus à theoretico per finem differt, s. 23. 14. Intellectus non fit à specie C7. 15 Intellectus materialis, passibilis, passivus, I18. dicitur, qui recipit. Agens, qui facit. Voluntas, est facultas, quâ quod intellectu cognitum est bonum, liberè appetitur. Ejus adjunctum proprium &essentiale est libertas, &eaquidem gemina. 1. Contradictionis, seu exercitii; quae cernitur inter contradicentia: ut inter loqui &non-loqui. 2. Contrarietatis, seu specificationis; quae cernitur inter contraria: ut bonum &malum. Prior illa etiam dicitur libertas ad exercitium actus: posterior libertas ad specificationem actus. Voluntatis actio est elicita, vel imperata.