# Physica harmonica 212

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/212

Secundum, ubi conjuncta cognoscit: è quibus confiunt, quas nostri vocant propositiones, Ciceroniani effata. Hunc actum iccirco nostri barbari complexionem appellant: ut homo est animal. Tertium est, cùm his ita conjunctis adjungimus alia: ut ex eâ compositione aliquid aliud educamus. Haec dicitur ratiocinatio. Vocabuli causa in originibus dicta est, συλλογεσμὸν Graeci à collectione vocant. Sed & reflexa in his quoque est, sect. 2. 10 Intellectus aliquo modo extrorsum fertur. sect. 8. 11 Intellectus speculativus, activus, & factivus, communia habent principia, ex 31. 12 Intellectus est omnia quodummodo, sect. §. 13 Intellectus practicus à theoretico per finem differt, s. 23. 14. Intellectus non fit à specie C7. 15 Intellectus materialis, passibilis, passivus, I18. dicitur, qui recipit. Agens, qui facit. Voluntas, est facultas, quâ quod intellectu cognitum est bonum, liberè appetitur. Ejus adjunctum proprium & essentiale est libertas, & eaquidem gemina. 1. Contradictionis, seu exercitii; quae cernitur inter contradicentia: ut inter loqui & non-loqui. 2. Contrarietatis, seu specificationis; quae cernitur inter contraria: ut bonum & malum. Prior illa etiam dicitur libertas ad exercitium actus: posterior libertas ad specificationem actus. Voluntatis actio est elicita, vel imperata.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
