# Physica harmonica 213

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 15. De homine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/213

Actio elicita est, quâ voluntas persuadendo flectit appetitum, eumque obsequentem habet. Actio imperata est, quâ voluntas imperat inferioribus potentiis, appetitui sensitivo & locomotivae. Imperium in sensitivum appetitum, sive cupiditatem est politicum seu blandum: in locomotivam est despoticum seu herile. Theoremata de voluntate. 1 Voluntas fatigatur, ex. 76.s. 2. quia pendet à phantasmate. Sanè intellectum satis est cognoscere sub entis ratione. Vosuntas autem non potest appetere, nisi oratione, quam complexam non ineptè vocant, praecedente. Quippe sub ratione boni. Quapropter necesse est illud antecedere. Hoc ens non solùm est ens, sed etiam bonum. Quare cùm pendeat à phantasmate: necesse est illam fatigari. Praeterea, velle, (interdum) est imperfectio. Ergo defectus. Patitur igi4 νr Y

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
