# Physica harmonica 214

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/214

PHYSICA tur. Quamobrem potestas animae illa, quâ volumus, quae iccirco voluntas appellatur, fatigabilis est. Utitur enim spiritibus ad sui intentionem: quorum natura dissolubilis est. Hoc manifestum est, cùm rei cujuspiam desiderio languidamur in soporem. Ex ea namque consideratione mens agitata deficitur spiritibus. Ad haec, velle, videtur habere quodammodo contrarium. Occurrunt enim saepe non levia offendicula, quibus prohibemur potiri desideratis. Patimur igitur, objectione, cunctatione, dilatione, frustratione, ubi res non procedit ex sententia: quemadmodum intelligendo fatigamur objectu sententiae obscurioris. In summa aut intellectio non pendet à corpore, aut etiam voluntas pendet. Eodem namque volumus, quo cognoscimus: tametsi non est utriusque finis idem. Intellectus est nobilior voluntate, ex. 307. s. 26. Voluntas est intellectus extensus, ibid. s. 3. Voluntas etiam movet intellectum, ib. s. 25. Voluntas movetur etiam ab appetitu, ib. s. 3. 6 Voluntas tribus modis vult, ibid. s.8. Voluntas, haud eodem modo rem vult, quam vult: & pecie, per quam vult, id quod fit cum frui libet intellectionibus ac voluntatibus nostris: & cùm vult velle suum. Quod fit in ipsa sententiae perseveratione, atque animi constantiâ. Tunc sanè illa verè intus est. PHISI PHYSICAE PERIPATETICAE LIBER QUINTUS; De Mundo. COnsideravimus corpus naturale, quatenus Cest Physica subjectum universale; idem jam considerabimus, quatenus est subjectum collestivum, quod uno nomine dicitur mundus, de quo 1 acutè disserit Scaliger. ex. 6. s. 2. ex 5. ex. 61. s. 2. 3. Mundus explicatur suis tum principiis, tum affectionibus. Principia mundi sunt quatuor, pro numero causarum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
