Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 218
Unproofread scanNot analysed yet
12 Mundi dependentia &origo est à primo ente, exerc. 77. sect. s. Omne enim finitum ab alio pendet. 13 Mundus est finitus, ergo non à se. Igitur habet principium, ex. 61. s. 2. Quae causa cum facere non posset infinitum potestate, aequalem sibi; fecit aevo infinitum similem sibi. Coelum igitur finitum magnitudine ac potestate dicendum est, propterea quòd alium Deum Deus facere nequit. Fecisset autem, si fecisset infinitum potestate. Iccirco infinitum aevo fecit: quae sola poterat evenire creatae rei perfectio. Quam iccirco infinitatem finire poterit is, qui potuit dare, quando volet, sicut voluit. 14 Mundus non est genitus, ex: 61. s. 3. 15 Mundus est cum primo vere ortus, ex. 257. 16 Mundus non est unus unione formae informantis, sicuti neque unione materiae: sed unione primi principii efficientis, &finis, ex. 6. s. 2. Propteren quod ab uno &unum ad omnia. Sic habetur in duodecimo primae philosophiae. Unitas universi est propter ordinem partium inter se. 17 Mundus est sibiipsi aequivocus, exerc. 61. s. 2. Nam π2 -π χπ π 7