# Physica harmonica 218

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/218

12 Mundi dependentia & origo est à primo ente, exerc. 77. sect. s. Omne enim finitum ab alio pendet. 13 Mundus est finitus, ergo non à se. Igitur habet principium, ex. 61. s.2. Quae causa cum facere non posset infinitum potestate, aequalem sibi; fecit aevo infinitum similem sibi. Coelum igitur finitum magnitudine ac potestate dicendum est, propterea quòd alium Deum Deus facere nequit. Fecisset autem, si fecisset infinitum potestate. Iccirco infinitum aevo fecit: quae sola poterat evenire creatae rei perfectio. Quam iccirco infinitatem finire poterit is, qui potuit dare, quando volet, sicut voluit. 14 Mundus non est genitus, ex: 61.s. 3. 15 Mundus est cum primo vere ortus, ex. 257. 16 Mundus non est unus unione formae informantis, sicuti neque unione materiae: sed unione primi principii efficientis, & finis, ex. 6. s. 2. Propteren quod ab uno & unum ad omnia. Sic habetur in duodecimo primae philosophiae. Unitas universi est propter ordinem partium inter se. 17 Mundus est sibiipsi aequivocus, exerc. 61.s. 2. Nam π2 - π χπ π 7

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
