# Physica harmonica 219

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/219

PERIPATETICA. Nam coelum neque univocè, neque analogicè est quicquam nostratium elementorum. 18 Mundi existentia semper actu fuit in Deo. ex. 307. s. 20. Rectè enim veteres docent, Deo esse omnia praesentia: ipsum esse omnia: & Ipsi esse omnia in actu, quae nobis videantur in potentiâ. Quae nobis videntur nova: illi semper fuisse. Neque ei mundum fuisse in potentia, antequam fieret. Quia existentia mundi, quae nunc est, semper apud Deum in actu fuit. Neque Caesaris anima creata quicquam facit in Deo novi. Et nihil est in quapiam re, quod non fuerit actu in suis principiis. Principia namque sunt actus eorum, quorum sunt actus. Sic absolvimus per Dei oratiam Physicam Peripateticam, cujus haec est summa, ex. 307. s10. Omne quod est, aut est primum principium, aut à primo principio. Unum est primum, alia dependent igitur. Ergo suâ naturâ omnia, praeter unum, corruptibilia. Tametsi enim sunt entia absoluta à subjecto, & à termino: tamen haud sunt absoluta à causa. Sunt igitur per aliud, & ab alio. SOLI DEOSIT GLORIA. SEEA

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
