# Physica harmonica 22

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/22

MOSAICA. sicut abyssus homini est impervestigabilis: altera, quod eâ tatione demonstratur istius massae confusae, quamvis in privatione, habilitas ad recipiendam formam. Quamobrem à veteribus philosophis ὕλη non solum ἄμορφος, ἀνείδιος, ἀγημά τιστος, ἅποιος, sed etiam δεξαμένη τῶν εἴδων, id est, locus vel conceptaculum formarum, dicta fuit. Hoc notamus contra Cl. Keckerm. qui in Syst. Theolog. & Physic. contra chaos acerrimè disputat. Caeterùm tenebrae hoc loco non sonant privationem logicam, sed physicam. Nam privatio logica praesupponit habitum, estque ejus qui habuit, sed desiit habere. Privatio autem physica est ejus, qui habere potest, & πέφυκε, aptus natus est, ad habendum aliquid, cùm nondum h buerit. Cap. 3. Communes affectiones rerum naturalium. Xposita sunt principia physica:jam exponenEida sunt communes affectiones rerum naturalium. Communes affectiones sunt tres, Localitas, Temporalitas, & Bonitas, quam sequitur perfectio & pulchritudo. Localitas est determinatio ad certum locum? Locus est internus, vel externus. Locus internus est ipse commensus partium. Ita chaos fuit in loco interno. Hic locus concreatus est corpori cuique.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
