# Physica harmonica 224

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/224

PHYSICA Cap. I. Natura quid. Hysiologia Chemica est scientia corporis natuA ralis, quatenus naturale est, methodo Chemieorum tradita. Estque Diacritica, vel Syncritica. Diacritica, quae tradit distinctionem corporum naturalium, ratione principiorum, affectionum: & specierum. Haec dicitur διακριτκὴ, παρὰ τὸ δικκρίνειν, id est, à discernendo: quia hîc unum corpus ab altero discernitur. Diacriticae partes duae sunt, communis, & propria. Communis tractat de principiis & affectionibus coporum naturalium. Principia corporis naturalis sunt externa, vel interna. Principia externa sunt Efficiens, putà Deus Optimus Maximus Naturae architectus, & Finis: qui est vel commynis, vel singularis. Finis communis est, quem intendunt omnes creatura. Et hic est vel summus, vel sub summo. Finis summus est Gloria Dei. Omnia enim treata appetunt hunc finem, & quidem appetitu innato. Finis sub summo est Homo Microcosmus (Macrocosmus enim est propter Microcosmum) & conservatio το παντὸς. Omnia enim creata obeunt suas functiones propter universi conservationem. Finis singularis est, quem appetit quodque individuum: Estque duplex, conservatio tum speciei, tum individus. Omnia enim individua appetunt conservationem sui; videl. πρώτως speciei, δευτέρως individui. Petrus v. g. πρώτωις vult conservationem speciei humanae, δατέρως suiipsius.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
