# Physica harmonica 225

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/225

Nam sui conservationem appetit propter conservationem speciei. Et hanc appetit propter conservationem το παντός. Et hanc appetit propter Gloriam Dei. Ecce quàm mirabilis est climax & subordinatio finium? Climax ita habet. 1. Gloria Dei. 2. Conservatio Universi. 3. Conservatio speciei. 4. Conservatio individui. Posterior gradus semper ordinatur ad priorem. Principia interna non sunt γινέσιως, uti externa, sed ὑσιωs, causa. Ea considerantur communiter, vel distinctè. Communiter considerata veniunt nomine NATURAE. Natura est principium dependens à Deo, omnis motus & quietis kausa in rebus naturalibus. Hac natura est spiritus quidam corporeus, quem Deu indidit rebus corporeis. Dico spiritum corporeum. Nam de spiritu incorporeo hoc loco nobis non est sermo. Nec est, quòd alicui mirari subeat, quid sibi vel tiste terminus, Spiritus corporeus. Videtur enim multis includere contradictionem: sed videtur tantùm. Annon enim in corpore humano sunt triplices spiritus, naturales in hepate, vitales in corde, animales in cerebro? Hi spiritus sunt corporei.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
