Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 226
Unproofread scanNot analysed yet
Dicuntur spiritus, ob subtilitatem, quâ communicant cum spiritu. Dicuntur corporei, ob radicatam suam in corporibus essentiam. Natura itaque est spiritus quidam universalis, qui omnia in omnibus virtute &mandato Dei operatur, totum mundum in se complectens. Si placet vocare animam mundi, non repugno. Sed haec phrasis cum grano salis est accipienda. Anima illa mundi est quaedam unica potestas à Deo creata, ex omnibus creaturarum generibus unum reddens systema, media infimis, &supremis harmonico quodam concentu conjungens. Ea pro subjecti &receptaculi diversitate, nunc humana, nunc aurea, nunc vegetabilis vocatur. Haec natura est principium nihil agens frustra. Avit adtem, quoties vult ipsius architectus, Deus laudandus in secula. Theoremata ejus haec sunt: 1 Natura servat characterem boni, &cuncta mbonum dirigit. scil. instrumentaliter. Hinc natura vocatur bona, &sapiens, &pia. 2 Natura ubique &semper eadem est. Natura enim semper est sui similis, ac infallibili certitudine leges ab architecto suo positas servat, nec unquam praescriptum transit. Ignis natura eadem hodie est, quae fuit olim: eadem in Graeciaquae in nostrâ Germaniâ.