Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 228
Unproofread scanNot analysed yet
7 Natura universum replet, ut nullo modo inane seu vacuum admittat. Hinc natura dives, parensque foecunda dicitur. S Natura est in perpetuo motu. Nunquam otiosa est, sed operatur, quamdiu potest, &quantum potest. Ideò sedula, vigilantissima, liberalis, munificentissima, continenter operari intenta, nunquam sterilis, nunquam effoeta celebratur. 9 Natura Geometricâ proportione jus suum unicuique tribuit. Nam unicuique largitur eam perfectionem, quae conditioni illius est consentanea. Cuncta suo ternario perficit, principio, medio &fine, id est, essentia, potentiâ, &operatione. Ideò nulli noverca, sed aequa parens, &justissima nuncupatur. 1o Natura interitui suos natos destinat. Hâc tamen conditione, ut corruptio unius sit generatio alterius. Et quoniam non valet servare individua, servat speciem. Hinc Natura dicitur genitrix, longava &perennis. 11 Naturae omnia colligavit. Hinc in operibus naturae conspicua amicitiae &inobedientiae exempla refulgent. Neque enim similia solùm, sed etiam dissimilia &contraria mirum inmodum juncta sunt. Contraria quidem juncta sunt genere, subjecto, &permixtione. Similia verò intimiùs juncta sunt. Hinc nascitur rerum sympatheia &antipatheia.