# Physica harmonica 228

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/228

7 Natura universum replet, ut nullo modo inane seu vacuum admittat. Hinc natura dives, parensque foecunda dicitur. S Natura est in perpetuo motu. Nunquam otiosa est, sed operatur, quamdiu potest, & quantum potest. Ideò sedula, vigilantissima, liberalis, munificentissima, continenter operari intenta, nunquam sterilis, nunquam effoeta celebratur. 9 Natura Geometricâ proportione jus suum unicuique tribuit. Nam unicuique largitur eam perfectionem, quae conditioni illius est consentanea. Cuncta suo ternario perficit, principio, medio & fine, id est, essentia, potentiâ, & operatione. Ideò nulli noverca, sed aequa parens, & justissima nuncupatur. 1o Natura interitui suos natos destinat. Hâc tamen conditione, ut corruptio unius sit generatio alterius. Et quoniam non valet servare individua, servat speciem. Hinc Natura dicitur genitrix, longava & perennis. 11 Naturae omnia colligavit. Hinc in operibus naturae conspicua amicitiae & inobedientiae exempla refulgent. Neque enim similia solùm, sed etiam dissimilia & contraria mirum inmodum juncta sunt. Contraria quidem juncta sunt genere, subjecto, & permixtione. Similia verò intimiùs juncta sunt. Hinc nascitur rerum sympatheia & antipatheia.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
