# Physica harmonica 229

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/229

Ita omnia juncta in commune bonum conspirant, & regio quodam imperio supera imperant, obtemperant infera, & ad coeli motum, quasi supernae lyrae sonum cuncta laetissimè sibi proprias choreas ducunt. Ideò natura regia, potens & obtemperans celebratur. 12 Natura contrariorum aequatione; congruanteque ratione, consonantiam rerum parit. Principia rerum à philosophis statuuntur contraria. Nec unum contrarium in naturâ reperitur, quin reperiatur & alterum. Ita contrariorum vires modo quodam temperantur, & aequantur, atque ex illorum commixtione rerum formae variae, quasi consonantiae prodeunt, ex quibus consurgit universi perfectio. Et ob id natura temperans, grata, & consonans denominatur. Hinc Natura in scholâ Chemicâ dicitur Spiritus. Spiritus enim est vinculum inter corpus & animam. Haec sunt duo extrema corpus & anima. Duo autem extrema requirunt medium. Medium dico non tam negationis, quàm participationis, quod jungit extrema. Tale medium in libro Naturae est ipsa Natura. Sicut enim in corpore humano, anima unitur corpori mediante spiritu: ita sese res habet in Macrocosmo: ubi sunt. haec tria ubique connexa: Corpus, Spiritus, Anima: id est, Materia, Natura, Forma. Materia enim Corpori, Natura Spiritui, Forma Animae respondere videtur. Etenim natura est principium motus & quietis, hoc est, principium ἐνεργητικόν τε καὶ παθημκον, activum simul ac passivum. Ratione materiae est passivum, ratione formae activum. Omnis enim actus à formâ: sicuti contrà materia est radix omnis potentiae passivae. Atque haec est causa, quòd natura vocetur nunc spiritus, simpliciter: nunc anima, propter activitatem, quae à formâ: nunc spiritus corporeus, propter materiae ignaviam: nunc spiritus animalis, propter formam. Quae probè notanda sunt ad conciliationem diversarum hâc.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
