# Physica harmonica 231

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 11. Materia prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/231

CHEMICA Principia ixna principalia sunt duo. Materia & Forn Haec duo vula sunt ἐκ τῶν πολλαχῦς λιγμένων. Saepè enim Chemici philosophi nomine materiae intelligunt elemitarem totam regionem: nomine formae atfieream. Aetherea enim agit in elementarem tanquam forma in materiam. Interdum materiam vocant omne id è quo fit & generatur aliquid. Interdum materiam primam κατʼ ἔξοχην vocant materiam. Et hoc modo hîc accipimus materiae vocabulum. Materia itaque prima est chaos, in quo anima mundi. tam aetherii, quàm elementaris fuit. Aliàs vocatur primum ens, Iliaster, Hyle, terra Adamiaa, Sperma primum. De hâc sunt theoremata. 1 Materia prima est chaos, in quo tria principia hypostatica, Mercurius, Sulphur & Sal in anatica sunt proportione. Etenim meteria prima constat sale, sulphure, & Mercuriorideoque quatuor elementis anatizatis. Proportio anatica di citur ea, ubi unum non excedit alterum; sed omnia sunt ἄνα, ut vulgo loquuntur. 2 Materia prima in quatuor partes fuit divisa à Deo Optimo Maximo. Fuit enim chaos ignis, chaos aëris, chaos terrae, & chaos aquae eductum è confusâ illâ massâ, quae fuit ante tria illa principia, sal, sulphur, & Mercurium. Sic patet, quòd ex ista materia in anaricâ proportione existente fuerit productus mundus coelestis: sed ex eâ divisâ elementaris. 3 Materia illa prima est Mon nodie adhuc in omnibus materiatis, sed alio atque alio modo. Alibi est perfectior, imnerfectior alibi. Hîc est in magna copiâ, ibi Adicâ quantitate. 4 Materia prima est seminarium elementorum. Elementa namque ex hoc veluti semine producta sunt: quae posteam aliud proferunt semen, è quo fiunt elementata, sive mixta.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
