# Physica harmonica 233

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. Forma. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/233

forma generica, quâ est ens. Cap. 4. Privatio. CEquitur principium internum occasionale; quod sic dicitur, quia est causa sine quâ non: & vocatur privatio, quae est carentia formae introducendae, adeoque habilitas materiae. Haec nihil est aliud, quàm negatio formae, quae potest recipi à materiâ. Non itaque est principium constitutivum, sed duntaxat transmutativum: quia sine illâ nulla fieri potest generatio. Cap. 5. Affectiones corporum naturalium. Uerunt principia corporis naturalis: subsequa sunt accidentia, sive communes affectiones. Suntque locus, tempus, & motus. Locus est, qui conservat locatum. Locus enim est veluti centrum, ad quod movetur res naturalis, & in quo quiescit. Nam extra locum suum res conservari naturaliter non potest, ut piscis extra aquam. Proinde loci varietas causatur ipsarum rerum varietatem. Semen verbi gratiâ elementorum ad varia transit loca, & secundùm loci naturam naturatur res ipsa. Si pervenit ad locum purum, ipsa res fit pura?

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
