# Physica harmonica 235

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 6. Regio aetheria. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/235

Cap. 6. Regio aetheria. EXposita est Physiologiae diacritica pars communis, de principiis & affectionibus corporum naturalium: sequitur pars ejus propria, de divisione corporum naturalium. Corpus naturale est vel Influens, vel Recipiens. Corpus naturale influens est coelum. Is enim est rerum creatarum corresponsus, ut superiora agant in inferiora. Descendit enim voluntas & potentia divina, antequam se inferioribus communicat, primò ad intelligentias sive Angelos, ab illis ad Sphaeras Firmamenti, stellarum fixarum, & Planetarum: ultimò venit in mundum elementarem, seu regionem quatuor elementorum, ubi postrema executio mandatorum & voluntatis divinae impletur & perficitur. Deus autem utrique illi regioni, coelesti, dico, & elementari indidit similitudinem seu exemplar divinae suae omnipotentiae. Caeterùm coelum dicitur quinta essentia: quia in ordine elementorum est quintum corpus. Coelum est tùm primum mobile, tum stellatum. Nam de Empyréo coelo non docent Physici, quâ Physici, sed quâ Theologi? Primum mobile est secunda motio post angelos. Haec est prima creatura corporalis fons omnis vitae & motionis, non immediatè, sed mediantibus iis corporibus, quae interjecta sunt. Nam primum mobile movet homines non immedietate suppositi, sed immedietate virtutis, mediantibus suppositis seu corporibus intermediis.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
