# Physica harmonica 236

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 6. Regio aetheria. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/236

Coelum stellatum habet stellas tum fixas, tum errantes. Stella errantes vocantur Planetae: in quibus excellunt Sol & Luna. Sol princeps est, in quo anima seu natura mundi praecipue habitat, ut quae globum Solis totum implens radios suos undique quasi spiritum effundit per omnia, vitam, sensum & motum ipsi universo distribuens, & cuncta permeans sublunaria. In Sole igitur omnes naturae vires quasi in receptaculo & fonte perenni reconditae sunt. Et sicut in humano corpore Cor est scaturigo vitalis spiritus & sanguinis, omnibus reliquis membris motum & vigorem impertiens: ita Sol veluti cor coeli tanquam omnium virtutum elementarium dominus per universam naturam suos spargit & infundit radios: Crallius in Basilic. Chemic. p. 208. Hinc Solis character integro circulo, cui centrum inscriptum est, notatur. Joan. Dee. in monad. hieroglyph. Confer Hermetem tractat. 7. de Sole. Ita autem haec accipi velim, ut principale non deroget minùs principali. Sol est principale agens: reliqui planetae sunt agentia minùs Cap. 7. Principia rerum elementarium.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
