# Physica harmonica 238

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 6. Regio aetheria. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/238

Ita mundus cum omnibus creatis corporibus nihil aliud est quàm fumus coagulatus è tribus substantiis, ut è sulphure, Sale, Mercurio. Haec enim tria sunt materia, è quâ omnia corporalia sublunaria creata sunt. Nam coelestia corpora producta sunt è materiâ primâ, in quâ tria ista principia erant in proportione anaticâ unita. Elementaria autem ex iis disproportionatis extiterunt. Proinde illorum principia praedicantur propriè. Sic v.g. in lignis viridibus tria existunt humiditatum genera. Est ibi primò aquosum, quod Mercurio fugitivo respondet, quodque lignum à combustione praeservat. Alterum est admodum pingue & oleaginosum, inflammationis & combustionis causam instar sulphuris administrans. Et haec duo ab igne consumuntur. Tertium autem unctuosum est quantitate exiguum, quod in cinere remanet, sai videlicet quod est subtile & perenne. Ita materialis corporis humans causa est terra, triplici illâ salis, Mercurii, sulphurisque substantia veluti ditata. Sed cave hîc tibi imagineris sulphur fossile & venale. Αναλόγως enim sulphur dicitur. Sal est, quod coagulatione corporibus soliditatem tribuit, colorem ac gustum. Hoc itaque deficiente corpus corrumpitur.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
