Latin
Cap. 4. Opus primi dici
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA &informem atem aquam, &terraminformem, id est, materiam coeli &terrae: deinde lucem materiatam seu formatam. De materiâ diximus suprà cap. 2. Jam de luce formatâ. Lux formata fuit elementaris ignis &coelum lucidum. Theorema hîc observetur utilissimum: Quatuor ponuntur corpora intra extimum coeli ambitum comprehensa, quae elementa dicuntur. Ea tripliciter ex Mose distingui necesse est, essentiâ, accidentibus, &effectis. Essentiam ostendit definitio. Cl. Junius in πρώτοκτισ. c. 1. Nam elementum est corpus quodam modo simplex, in quod caetera corpora resolvuntur, quibus inest: ipsum verò in res specie differentes dividi non potest. Accidentia, quae hîc à Mose proponuntur, aut qualitatis, aut relationis sunt. Ad qualitatem pertinent δυνάμεις: ad relationem ἔργα καὶ πάBn, itemque circumstantia χόρας, vel το ποῦ id est, ipsorum ubi. Locus autem bifariam consideratur: absolutè, prout est sedes cujusque elementi; tum respectivè, prout est ordo unius ad alterum. Effectus est superioris cujusque elementi in proximum inferius Atque haec omnia à posteriori, sive ab effectis demonstrat Moses. Narrat enim pro captu humano τὸ ὅτι, &ex eo τὸ διʼ ὅπ non obscurè indicat. Junius d. l. Atque haec omnia in singulis ordinibus percurrit quinque modis, expressè, aut tacitè: nempe 1. à causâ efficiente summâ. 2. ab effectu. 3. à comprobatione. 4. ab ordinatione. 3. à sanctione omnium in naturae lege. Haec itaque deinceps in singulis nunc implicitè, nunc explicitè observabimus. Primò quidem de luce formatâ. I. Deus creavit duplicem lucem, informem &formatam. Hoc ita patet. Deus creavit materiam coeli. I Nec enim coelum est immateriale. Haec mateti ria non est, opaca: quia hoc est contra naturam &corporum coelestium. Lucida igitur. Et haec ine telligitur nomine coeli vers. i. Deinde versu 3.