# Physica harmonica 24-2

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 4. Opus primi dici. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/24-2

PHYSICA & informem atem aquam, & terraminformem, id est, materiam coeli & terrae: deinde lucem materiatam seu formatam. De materiâ diximus suprà cap. 2. Jam de luce formatâ. Lux formata fuit elementaris ignis & coelum lucidum. Theorema hîc observetur utilissimum: Quatuor ponuntur corpora intra extimum coeli ambitum comprehensa, quae elementa dicuntur. Ea tripliciter ex Mose distingui necesse est, essentiâ, accidentibus, & effectis. Essentiam ostendit definitio. Cl. Junius in πρώτοκτισ.c. 1. Nam elementum est corpus quodam modo simplex, in quod caetera corpora resolvuntur, quibus inest: ipsum verò in res specie differentes dividi non potest. Accidentia, quae hîc à Mose proponuntur, aut qualitatis, aut relationis sunt. Ad qualitatem pertinent δυνάμεις: ad relationem ἔργα καὶ πάBn, itemque circumstantia χόρας, vel το ποῦ id est, ipsorum ubi. Locus autem bifariam consideratur: absolutè, prout est sedes cujusque elementi; tum respectivè, prout est ordo unius ad alterum. Effectus est superioris cujusque elementi in proximum inferius Atque haec omnia à posteriori, sive ab effectis demonstrat Moses. Narrat enim pro captu humano τὸ ὅτι, & ex eo τὸ διʼ ὅπ non obscurè indicat. Junius d. l. Atque haec omnia in singulis ordinibus percurrit quinque modis, expressè, aut tacitè: nempe 1. à causâ efficiente summâ. 2. ab effectu. 3. à comprobatione. 4. ab ordinatione. 3. à sanctione omnium in naturae lege. Haec itaque deinceps in singulis nunc implicitè, nunc explicitè observabimus. Primò quidem de luce formatâ. I. Deus creavit duplicem lucem, informem & formatam. Hoc ita patet. Deus creavit materiam coeli. I Nec enim coelum est immateriale. Haec mateti ria non est, opaca: quia hoc est contra naturam & corporum coelestium. Lucida igitur. Et haec ine telligitur nomine coeli vers.i. Deinde versu 3.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
