# Physica harmonica 24

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/24

Non enim mundus conditus est in loco & tempore, sed cum loco & tempore. Locus externus est communis, vel proprius. Locus communis est coelum. Coelum enim est locus communis totius naturae inferioris hujus, secundùm naturae ipsius ordinem. Coelum est locus primus. Non igitur est in loco externo: quia loci non datur locus. Locus proprius est, qui singulis rebus singularis est. Estque corporalis, quem circumscriptivum vocant, vel intelligibilis, quem definitivum, & τὸ ποῦ, ubi. Temporalitas est, quâ rescreata determinata est ad circumstantiam temporis. Tempus est internum, vel externum. Tempus internum describitur v. 1. In principio, scil. temporis. Hoc principium fuit τὸ νῦν, punctulum temporis; quod propriè non est quantitatis, sicuti nec unitas numeri, aut punctum lineae, sed διʼ ἀναγωγῆς, per reductionem. Tempus externum est, quod pendet à motu coeli: de quo, v. 14. & seqq. Bonitas est, à quâ denominata fuerunt bonae Bonae fuerunt creatura tum ad se, tum ad aliud. Est enim bonitas alia absoluta, alia respectiva. Bona ad se vel in se ipsis fuerunt I. κατʼ οὐσίαν. essentialiter. Nam quicquid est, quâ est, bonum est: ut Augustinus multis in locis & omnes Metaphysici docent. 2. Qualitatibus in se. Bona ad aliud fuerunt, actione, passione & ordinatione. Ordinatione primùm ad Deum, cujus goriam testantur; secundò ad hominem, quem ministerii & honoris officio prosequuntur: tertiò ad alias res creatas, quas singulae suo ordine & modulo respiciunt.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
