# Physica harmonica 240

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 8. Quatuor elementa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/240

Cap. 8. Quatuor elementa. Orpus elementare quoad species, est vel eleCmentum, vel elementatum. Elementum est minima particula elementati. Sic definit August. Pantheus in art. transm. Elementa sunt numero quatuor, in duos distributa globos, superiorem, & inferiorem. Globus superior continet Ignem & Aërem: inferior Aquam & Terram. Theoremata de elementis sunt tum in genere, tum in specie. 1 Elementa sunt simplicia, composita, vel decomposita. Elementa simplicia sunt, quae non corrumpuntur. Non ex his, sed per haec omnia elementata vires suas exercent, quas etiam ab illis sortiuntur. Composita sunt quae componuntur, & corruptionem patiuntur. Decomposita, quae jam in compositis ipso actu inveniuntur.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
