# Physica harmonica 241

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 8. Quatuor elementa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/241

Quicunque haec in illa, impura in pura, composita in simplicia noverit convertere, maximus erit Chemicus. Hoc itaque maximum cognitionis Physicae est magisterium, scire elementa bifariam considerari, videlicet ut pura & impura. Pura sunt in suis centris: impura in circumferentiis. Quodlibet enim elementorum circulare est, proindeque peripheriâ constat & centro. 2 Vera elementa sunt planè spiritalia. Severinus in Ideâ suâ. Spiritalia sunt, id est, activa. Principia namque sunt elementatorum. Spiritalia sunt, quia invisibilia sunt, custodes nempe, nutrices, loca, minerae, matrices, & receptacula omnium elementatorum: imò essentia, existentia, vita & actus entium mixtorum universorum. Loca autem sunt rerum non otiosa, sed suis proprietatibus instructa, quae vitam & alimentum exhibent suis locatis, id est, seminibus, ut ea de se proferant, quae in thesauris & penetralibus recondita observant. In his quatuor corporibus inanibus lucem & seminales omnium rerum rationes benedictione divinâ semel repositas profitemur.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
