# Physica harmonica 245

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, CHEMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/245

Sine eo nec aqua, nec terra suos possunt producere fructus: imò nec ignis sine aëre ardere potest. 7Ignis duplex est: corpus & elementum. Corpus habet in se suum elementum, tanquam inhabitatorem, & illud elementum in se habet sua astra & semina, è quibus enatum est coelum stellatum. Nam primum mobile, ut suprà indicavimus, ex anatizatâ materiâ primâ productum est. Sicuti autem è terrâ productae sunt herbae & arbores, & in eâ manserunt tempore πρωτοκτισίας: ita ex coelo corpora stellarum, & manserunt in coelo, natantia veluti in suis orbibus ceu pisces in aquâ, volucres in aëre. Hae stellae sunt fructus ignis, qui veniunt ex invisibilibus astris ignis. Ex elemento ignis hi veluti flores enati sunt. Stellae istae, ut omnia alia creata, sunt duplices: visibile eorum. corpus videmus, invisibile astrum seu spiritus sidereus in stellis aspectum nostrum fugit. Ita solis corpus verè non est sol, sed spiritus in corpore latens. Idem in homine videre est. 8 Corporale crescit è spirituali: spirituale se propagat per corporale. Videmus in quatuor elementis duo esse simul & in uno, corpus & astrum, visibile & invisibile, fixum & volatile. Virtutes invisibiles propagantur per corporalia vifibilia in multa millena millia: sicut ignis se augmentat in ligno, vel in materiâ convenienti, unus ex alio semper gignitur ignis. Angeli se multiplicare non possunt: quia non habent corpus. Homo potest se augmentare mediante corpore.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
