Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 246
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia vegetabilia &animalia possunt se augmentare mediante corpore, hoc modo. Quamprimum semen sive astrum moritur &putrescit in suâ matrice, tunc astrum progreditur in novum corpus, &multiplicat se, ut in grano videre est. Vita prima grani moritur, ut habeatur secunda. Ista mors est regeneratio. Sic patet, elementata non ex quatuor visibilibus corporum elementis, sed ex invisibili semine oriri, quod vocatur astrum. Et hoc est igneum, aëreum, aqueum, &denique terrestre. 9 Elementa seu astra (quae spiritus sunt) άποια sunt: id est, sine qualitate existunt. Nam neque calida, neque frigida, neque sicca, nec denique humida; sed elementata, producta ex ipsis, sunt qualitatibus praedita. E terrâ enim provenit papaver, opium, lolium frigidum, flammula, perficaria calida. Ex igne crescit Nix, Pluvia, Ros, Iris, Tonitru, Grando, Coruscatio, &similes meteoricae impressiones omnes, ab Archaeo Firmamenti, ex tribus primis principiis productae. Sunt enim fructus invisibilium astrorum, quae sunt in astris visibilibus. Nam jam docuimus, formationem rerum esse in astris. Omnia enim creata corpora sunt praedita spiritu sidereo, qui π ε αῖ